Tihanyi alapítólevél

A tihanyi apátság alapítólevelének digitális kritikai kiadása.

A betű szerinti szöveg:

 

XPISTUS · IN NOMINE SANCTĘ ET INDIUIDVĘ TRIN(IT)ATIS ANDREAS · DEI ANNUENTE CLEMENTIA PANNONIORVM INVICTVS REX ·
Quoniam nonnulli mortalium plerumque hebetati mente siue per ignauiam · seu per neglegentię culpam · sepissime etiam per secularis rei curam · non multo post tempore perituram ·
quę uiderant & audierant obliuionis leuitatibus inscii · inmemoresque crediderunt · doctores · philosophi · patresque nostri quamplurimi consilio · prudentia ·
suaque inuenerunt industria · ut quicquid humanę filii propaginis ratum fieri decernerent · per manus scriptorum iugi studio litterarum memoriis conmen-
darent · ne per cariosam uetustatem · poss& deleri · apud posteri successores ęui · Id ergo quia utile ipsis uisum est & bonum · cunctis modernis sapientibus
utilius idipsum uideatur · & optimum · Unde itaque xpistianissimus sceptrifer Andreas iussu auctoritatiuo sub cartali testamento huius priuilegii exarari
edixit · thomo presente seriatim monstrante · quicquid ad ęcclesiam sanctę marię · sanctique aniani episcopi & confessoris · in loco qui uulgo dicitur tichon super balatin · pro sua
& coniugis · filiorum filiarumque & omnium parentum suorum uiuorum siue defunctorum salute tradidit · in terris · cultis · & incultis · in uineis · in agriculturis · in seruis · in
ancillis · in equis · in bubus & ouibus · & porcis · in apibus · & ipsarum custodibus · & in ornamentis eiusdem ęcclesię honori pertinentibus · Tradidit enim inibi gloriosus prefatus
rex locum prescriptum in qua eadem insula scilic& funda[ta] est ęcclesia cum suis terminis quorum nomina sic adnotantur · Est lacus in circuitu · & uallum ab antiquis labore ·
manuum operatum & factum · quicquid infra hęc continetur in piscationibus · in arundinetis · ibi pertinentia sunt · Est in eodem lacu locus qui uocatur p&ra cum ceteris
inibi pertinens · Et hoc notum sit cunctis · quod omnia quę illa clauduntur insula · in frutectis · in cumulo · & in omnibus [p] rete[r] uineas ibi pertinentia sunt · prata autem regalia
quę ad uillam hunc insula proximam adiacent ad eandem ęcclesiam sunt pertinentia · Est & portus super lacum eundem similiter pertinens · Riuulus namque qui dicitur fuk fluens de prefato
lacu · hab& super se locum in quo transitus est populorum aliquando per pontem · sepe etiam per uadum · & hic ibi pertin& · Locus est alius qui dicitur huluoodi procedens ab eodem lacu ·
qui totus ibi apend& · & ab eodem huluoodi quicquid est usque ad monticulum · & ex hoc usque ad lacum turku · qui medius ad populum medius autem pertin& ad ęcclesiam · & hic
extenditur usque ad zakadat inde ad magnam uiam · ex hinc usque ad angulum aruk · & postea usque ad seg · ac deinde ad ursa · inde uero ad magnum lacum · Preter hunc est
alius locus · foeno habilis & aptus inter zilu kut & kues kut · ibidem pertinens · Similiter pertin& ibi alius locus · kert hel nomine ad fenum utilis · Rursus est
locus pertinens ad prefatam ęcclesiam · qui incipit ab eodem lacu bolatin · cuius est uocabulum koku zarma · tendens usque ad magnam uiam · quę dirigitur in keuris tue ·
& inde iterum usque ad iam sepe prenominatum lacum · Quęcunque autem continentur infra hęc · siue insulę · seu feno habiles terrę · seu prata procul dubio eiusdem sunt ęcclesię
preter hęc serui ęcclesię illius cum terra & cum piscationibus quam prius cum ceteris populis possidebant · ibidem pertinent · Arbusta autem quamplurima per circuitum iacentia ·
eidem domo dei de parte prenoti regis per ministrorum suorum manus sunt designata · Inter seku ueieze · & uiam quę ducit ad portum · siue in piscationibus seu in arun-
dinetis eidem ęcclesię adpendent · Cum his quę prescripsimus est alius locus in eodem bolatin · inter putu uueieze & knez · ad sanctam pertinens ęcclesiam cum suis piscatio-
nibus & arundinetis · Preter ista locus est cognominatus · lupa · ubi sunt arbores diuersi generis · cumulo · & pratis · ibi similiter cum suis redditibus adpenden-
tia · & hinc circumiacent tria alia loca ad fęnum secandum non parum apta inibi adpendentia · Alias est uilla quę uocatur gamas · in qua hab& prefata ęcclesia terram
quę duabus continetur uiis · quarum una uocatur ziget zadu · altera magna · quę simul ad sanctum clementem terminantur · Silua autem quam ibi rex habebat
circu[mquaque campis sibi iacentibus et cum convallibus] ad prefatam pertin& ęcclesiam · Exceptis his quę prenotata superius uidentur · Alius locus qui gisnav dicitur ·
hęc talibus terminatur confiniis · iuxta fizeg munorau kereku · inde uluues megaia · post monarau bukurea · hinc ad fizeg azaa · deinde ultra
fyzeg ad brokinarea · & exinde ad public(am) uiam · quę protelatur usque ad kurtuel fa · inde uero ad hurhu (·) hinc usque ad aliam uiam · quę ducitur itervm
ad monarau kerekv · Quęcunque enim his confi(n)iis continentur [preter vine]as ad iam predictam ęcclesiam pertinent(i)a sunt · Adhuc autem est locus mortis dictus ·
cuius incipit terminus a sar feu · eri iturea · (h)inc ohut cutarea · inde ad holmodi rea · postea gnir uuege (h)olmodia rea · & exinde mortis uuasara kuta
rea · ac postea nogu azah fehe rea · inde ad ca(s)telic & feheruuaru rea meneh hodu utu rea post hęc petre zenaia hel rea · Cum his est alias uilla
quę uocatur fotudi · in qua hab& eadem ęcclesia (te)rram arabilem quę concluditur · his terminis · Magna uia inde aruk tue quę uallis usque ad kangrez uiam
extenditur quęque tendit usque ad lean syher (i)ndeque ad aruk fee post ad luazu holma postea ad uiam quę d(u)cit ad kaztelic · Quicquid his terminis
continetur similiter ęcclesię prefatę adpend& · (E)x alia parte · est locus & terra arabilis cum pratis quę ibi simil(it)er designata est a ministris regis · Infra
terminos huius ruris silua est quę hab& ini(ci)um ad portum ecli usque ad fidemsi · exinde ad magnam uiam (q)uę ducit ad aruk tue · hinc uero ad caput
p&re post hęc ad bagat mezee · & exinde [ad] asauuagi · Contin& hęc silua quamplures paruulas piscinas (q)uę omnes sunt prescripte ęclesię preter tres ·
quarum duę sunt regis · tercia namque sancti mic[ha]elis · Opoudi · & lopdi · regis sunt · Siquę uero sunt arbores (in)ibi fructiferę · siue non fructiferę
eidem pertinent ęcclesię · cum his quę prono(ta)vimus est locus ad pascua equorum qui hab& inicium ad u[g]rin baluuana in parte orientali ·
exinde ad aiu · post hęc ad eleuui humuk · (i)nde ad harmu ferteu · postea ad ruuoz licu · indeque a[d h]armu hig · inde ad iohtucou · post hęc
ad babu humca · inde uero ad oluphelr[e]a · postea ad cuesti inde per medium aquę quę uocatur culun ex qua ad fekete kumuc · hinc
enim ad fuegnes humuc · postea ad cues humuc · post hęc ad gunusara hinc usque ad zakadat · ac deinde ad serne holma · post hęc ad aruk
quę ducitur usque ad baluuan · Hęc loca quicquid in se in frutectis · in arundinetis · in pratis continent · huic domui dei adpendent ·
Cum omnibus quę iam prescripta sunt addidit bonus rex eidem sancte ęcclesię · terciam partem forensis tributum de sumig · & cum eo similiter
terciam partem in thelena cum portu & tributu · Addidit etiam lacum segisti · Ad seruicium quoque diuinum strenue & indefesse per-
agendum · sed & ad laudem ac sanctorum uenerationem monachorum gregem ibidem aggregauimus · quibus & necessaria quęque ad uictum potum seu uestitum
forent ex regali habundantia adminstrauimus · ne in dei seruicio tepescant · uel uacandi occasionem habeant · Ne autem in processu temporum super his quę
ad honorem xpisti · & ibi degencium sibique famu(l)antium sustentacionem ad prefatam ęcclesiam contulimus aliqua paciantur calumpnia · singulatim cuncta in presenti
cartula notarii manu adsignata habentur (·) Sunt igitur aratra XX · cum LX · mansionibus · Vinitores cum uineis XX · equites · XX · piscatores · X ·
agasones · V · bubulci · III · pastores ouium (·) III · subulci · II · apinarii · II · coquinarii · II · sutores · II · fabri · II · aurifex · I · dolatores · II · molen-
dinarii cum molendinis · II · tornator I · uestimentorum ablutor · I · cerdo · I · ancillę · X · preter hęc sunt emissarii · XXXIIII · cum subditis equabus ·
Vaccę · C · Oues · septingentę · Porci · C · apium uasa · L · Preter hęc ad necessaria fratrum per singulos annos constituimus de armento regali · L · pol&ros ·
Inter omnes namque sunt seruorum ęcclesię mansio[ne]s · C · XL · Hęc omnia libera donatione ad prefatum coenob[ium] contulimus · & ne quis per succedentium temporum
curricula aliquid ex his defraudare uel r[et]rahere audeat interminando detestamur · Si quis autem malo deprauatus consilio istius decr&i trans-
gressor repertus fuerit sequestratus a deo perp&ua feriatur uindicta · & XII · libras auri persoluere cogatur · Et ut hęc descriptio rata atque incon-
uulsa permaneat · sigilli nostri inpressione signauimus · fidelibusque nostris corroborandam tradidimus ·
+ Signum Benedicti archiepiscopi · + · Signum · Mauri episcopi · + · Signum · Clementi episcopi · + · Signum Lazari abbatis ·
Signum · Gilconi comitis · + · Signum Zache comitis palatii · + · Signum Woiteh
comitis · + · Signum · Nicolai episcopi ·
                        ANDREAS                [LOCUS SIGILLI]                REX
| + · Signum · Lutouic · comitis · + · Signum · Irnei comitis · + · Signum · Viti comitis · + Signvm
Martini comitis · + · Signum · Helie comitis · + · Signum · Andreę comitis · + · Signum · Fancel comitis ·
+ · Signum · Nane agasonis · + · Signum · Cupan iudicis · + · Signum · Preca infertoris · + · Signum Celu minister
Anno salutiferę incarnationis unici numinis celi septemplicis uniuersęque creationis · Millesimo · L · V · feliciter ·
regnante prefato uictoriosissimo · principe · anno regni sui · VIIII · & cum eo nobilissimo duce · Bela · conscriptum est hoc
priuilegium a beatissimo presule · Nicolao · qui tunc temporis uicem procurabat notarii · in curia regali · consignatumque manu regis
iam sepe prescripti · presentibus testibus (·)
[ADDITAMENTUM]
De ęclesiasticis sanct [ę] marię scilicet & sancti aniani rebus quia r[e]fundere omnes non potuimus · subscripsimus autem hic ·
VI · planetę · & VI · albę cum amictis & stolis · atque cum manipulis · etiam capi[d]ulum dalmaticę · & II · subtilia · I · curtina
linea · calices aurei scilic& tres · duo candelabra argentea · Unum thuribulum aureum · Et una crux ęrea deaurata ·
Pallia XII · Duo missales · Vnum [no]cturnale · Duo gradalia · Vna urna argentea · Vna scutella argentea · & salinum
argenteum · Vnum cocleare argenta · Tapecia duo · Et baccinia duo · Adiunxit quoque piissimus rex pro necessitate ęcclesię atque fratrum
bezprenensis mercati tributum · vídelic& suam partem in cacabis & [u]ome[r]ibus in ydriis · &iam in omnibus ferramentis ·
[INDICES]
fuc
Gamas
Privilegium originale
mortus
in terrytorio tollenę est villa
fotody
de tributu Sumig
de armento Regis :-
L · liberi eq[uorum]